Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous page

Next page

-- 52 --

Prudentes et Circumspecti Domini mihi Honorandi.

[1.] Praeposituram ecclesiae de Iazo vacare 1 intelligo, iusque patronatus eius praepositurae Vestras Dominationes habere. 2 Si igitur istic in medio sui Dominationes Vestrae nondum aliquam personam ad eam praeposituram elegerunt, supplico Dominationibus Vestris, easque vehementissime rogo, velint mei etiam ob respectum et meorum servitiorum praeposituram ipsam Petro litterato, 3 nunc domini mei 4 servitori, qui et vicinus Vestris Dominationibus est et moribus, scientia, aliisque virtutibus satis decoratus, conferre. Sicut egregius etiam dominus Christophorus Darhoczy, 5 cubicularius domini reverendissimi Dominationibus Vestris super hac re latius scripsit. 6

[2.] Nos cum ipso domino Christoforo Darhoocz, si pro ea praepositura ipsi domino Petro litterato obtinenda laborare et intercedere apud dominum nostrum reverendissimum voluissemus, credimus nos habere tantum favoris apud suam dominationem reverendissimam, ut praeposituram ipsam obtinere ipsi domino Petro potuissemus, sed cum, ut dixi, eius praepositurae ius patronatus Vestrae Dominationes habeant, potius voluimus ad Vestras Dominationes in favorem illius boni viri scribere. Quas unacum ipso domino Christoforo rogo, velint utriusque nostrum servitiorum intuitu praeposituram ipsam ipsi domino Petro litterato conferre.

[3.] Velintque ipsae etiam Dominationes Vestrae in favorem et commendationem illius boni viri scribere, quem de peritia litterarum, de bonis moribus et de omni probitatis genere merito Dominationes Vestrae commendare possunt. Valere cupio Vestras Dominationes, quibus me et servitia mea commendo.

Ex Quinqueecclesiis in festo beati Stephani regis anno 1515. Stephanus Brodaryth decretorum doctor et secretarius reverendissimi domini Quinqueecclesiensis
[ERROR: no reftable :]On the outer side: Prudentibus et circumspectis dominis, iudici iuratisque civibus civitatis Cassoviensis, dominis honorandis.
[ERROR: no reftable :]Provost Pál Jászai, who was appointed to the position in 1508 by Szatmári himself, died in 1515. Bishop of Pécs György Szatmári and his home town Kassa won advowson of Provostship of Jászó and the right to elect the Provost on 9 June 1508. The convent, however, also clinged to the right of free election of the Provost based on their privileges upheld by Vladislaus. After the death of Pál Jászai, the convent elected Gergely Karácsondi Provost. Karácsondi was later confirmed by Szatmári himself as Provost. The document about this is dated 23 September 1515. (Compare: MOL DF 269210) Regarding the Jászó convent see: Tóth-Szabó Pál, Szathmári György prímás (1457–1524), Budapest, 1906; and Tóth-Szabó Pál, Jász a főkegyúri jog történetében II., Századok, 1905, 223–247. 3  An unknown employee of György Szatmári who did not attain Provostship. 4  Brodarics was already the secretary of Szatmári. 5  It is about nobleman Kristóf Darholczi from Sáros County, about whom we have several pieces of data together with his father (Pál Darholczi) and brothers (Pál and Vilmos). (Compare: MOL, DL 97820, DL 64524, DL 75106). Kristóf, Vice-Comes of Sáros County from 1514, Chamberlain of György Szatmári in 1515. 6  For Darholczi’s letter to the town of Kassa dated 18 August 1515, see: MOL, DF 270974


Previous page

Next page


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.