Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Prudentes et Circumspecti Domini mihi Honorandi. [1.] Praeposituram ecclesiae de Iazo vacare 1 intelligo, iusque patronatus eius praepositurae Vestras Dominationes habere. 2 Si igitur istic in medio sui Dominationes Vestrae nondum aliquam personam ad eam praeposituram elegerunt, supplico Dominationibus Vestris, easque vehementissime rogo, velint mei etiam ob respectum et meorum servitiorum praeposituram ipsam Petro litterato, 3 nunc domini mei 4 servitori, qui et vicinus Vestris Dominationibus est et moribus, scientia, aliisque virtutibus satis decoratus, conferre. Sicut egregius etiam dominus Christophorus Darhoczy, 5 cubicularius domini reverendissimi Dominationibus Vestris super hac re latius scripsit. 6 [2.] Nos cum ipso domino Christoforo Darhoocz, si pro ea praepositura ipsi domino Petro litterato obtinenda laborare et intercedere apud dominum nostrum reverendissimum voluissemus, credimus nos habere tantum favoris apud suam dominationem reverendissimam, ut praeposituram ipsam obtinere ipsi domino Petro potuissemus, sed cum, ut dixi, eius praepositurae ius patronatus Vestrae Dominationes habeant, potius voluimus ad Vestras Dominationes in favorem illius boni viri scribere. Quas [3.] Velintque ipsae etiam Dominationes Vestrae in favorem et commendationem illius boni viri scribere, quem de peritia litterarum, de bonis moribus et de omni probitatis genere merito Dominationes Vestrae commendare possunt. Valere cupio Vestras Dominationes, quibus me et servitia mea commendo.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.