Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
ex Florentia, quo eum concessisse Vestra Maiestas non ignorat, 10 rediit. Communi igitur opera et consilio omnia aguntur et agentur. [3.] Expensas ego nullas penitus habeo. Deus immortalis scit, quod non solum vehementissime angor, sed et supra modum admiror, quod Vestra Maiestas ita me sine expensa reliquerit. Maiestas Vestra scribit 11 et item reverendissimus dominus cancellarius 12 ex voluntate Maiestatis Vestrae Fukaros 13 mihi satis expensarum daturos, ab eis ne obolum quidem habere possum. Immo derideor ab eis, qui orator Maiestatis Vestrae existens ab eis sumptus mendicem. Iam si Vestra Maiestas ad tot meas supplicationes nihil mihi suppeditat, Deus scit, nescio quid faciam, nisi forte, ut vendam omnia, quae mecum habeo, habitu mutato redeam cum uno famulo ad Vestram Maiestatem incognitus cum extrema ignominia mea et damno non parvo Vestrae Maiestatis. Videt enim Vestra Maiestas totam rerum suarum summam hinc pendere. [4.] Nam quod Maiestas Vestra scribit mihi de legatione Gallica obeunda, ea, ut video, esset valde necessaria. Immo credo nihil magis necessarium ad res Maiestatis Vestrae et totius Christianitatis. Sed quomodo ego illuc irem, qui iam a tot mensibus ne hic quidem unicum obolum a Vestra Maiestate habere possum. 14 Me et mea servitia in gratiam Vestrae Maiestatis recommendo, quam altissimus conservare dignetur diutissime felicem et incolumem.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.