Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous page

Next page

-- 74 --

diuturna ac nocturna sollicitudine ac discursatione non video, quid adhuc sim consecutus, nisi nudas spes et promissiones, factum autem penitus nullum. In tanta igitur rerum omnium desperatione ac principum Christianorum vel discordia vel negligentia, Sedis etiam Apostolicae vel paupertate vel tarditate, quid posset per immortalem Deum Vestra Maiestas melius suo serenissimo nepoti consulere, quam ut iam tandem tentatis omnibus, quae tentari potuerunt, de salute regnorum suorum aliter cogitaret? Si tamen haec consilia non essent iam nimium sera.

Vestra Maiestas non me temeritatis accuset. Existimavi officium meum esse ex his, quae hic et in tota Christianitate agi video, Vestram Maiestatem, quae magis pater quam patruus est serenissimi domini mei, quid sentirem, facere certiorem. Quod si hac aestate salvi permanere possemus, existimarem, Clementissime Princeps, nihil esse salutarius, quam ut Vestra Maiestas mitteret quamprimum oratores suos expeditos oratoribus domini mei et serenissimi principis Ferdinandi iunctos, qui agerent apud omnes principes primum de pace aut treuga, si ea aliquo modo impetrari posset, si vero id nullo pacto effici posset, saltem pro subsidio competenti ab omnibus regibus et a Sede Apostolica pro proximo vere Vestris Maiestatibus suppeditando. Dandi autem subsidii et a Sede Apostolica et a ceteris principibus, maxime a rege Angliae 8 et Portugaliae, 9 duobus opulentissimis et pecuniosissimis principibus, multi essent modi, de quibus nunc plura non scribam.

Quod si neque de pace sive induciis, neque de sufficienti subsidio spem aliquam superesse Maiestates Vestrae viderent, veniendum esset omnino ad illum extremum, de quo superius scripsi. Quod ubi per Maiestates Vestras tractari intelligeretur, fortasse isti, quibus nunc tam submisse supplicamus, ultro nobis supplicatum venirent. Parcat mihi, rursus oro supplex, Maiestas Vestra, quod de his rebus ad eam scribere audeo, et nepoti suo carissimo, domino meo gratiosissimo ita consulat, ne inter tot spes pacis et exspectationis subsidiorum regnum, quod Deus avertat, amittat. Me et meam servitutem humillimam Vestrae Maiestati devotissime commendo. Quam Deus felicissimam et victoriosissimam conservet.

Ex Urbe X. Iunii. 1523. Eiusdem Maiestatis Vestrae servitor et capellanus humillimus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis, orator 8  9 King English King Henry VIII (1509–1547). of Portugal John III (1521–1557).


Previous page

Next page


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.