Crijević, Ilija (1463-1520) [1506], De Epidauro, versio electronica (, Dubrovnik), 573 versus, verborum 3825, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - epica] [word count] [crijeviepidauro].
-- 159v --
Mortales: tanti est series mutabilis aeui!
Sic currunt anni et secum simul omnia uersant,
Omnia nobilitant, denigrant omnia rursus,
Omnia lege sua dispensant. Splendida nomen
Saepius amittunt lucemque obscura uicissim
Accipiunt: adimunt et praestant tempora famam.
Ergo ubi transactis senior melioribus annis
Occasus properare suos praesentit, olores,
Quos sibi donauit Naro proximus, axe ligari
Praecepit geminos. Praesaga uoce canentes
Flebile praemittunt, solatia mortis acerbae,
Turritamque senem niuei uexere iugales
Dimotis uix ter pennis diuinitus. Ecce
Ocius ante pedes Epidaurus moesta Tonantis
Procubuit supplex, et talibus orsa querellis:
»Euertisne meam, rerum Pater optime, gentem,
Prosternique iubes Epidaurum a culmine summo
Immeritamque dari flammis? Mea cuncta cremare
Moenia Romanisque paras uiduare colonis
Illyricum littus? Meque et mea nomina deles?
Quid tamen haec sceleris clades ulciscitur? Ausus
Si praeclusa suis maria infestare rapinis
Barculus, insignis latro; si foedere rupto
Perfida Teuca fuit Romano infecta cruore,
Crijević, Ilija (1463-1520) [1506], De Epidauro, versio electronica (, Dubrovnik), 573 versus, verborum 3825, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - epica] [word count] [crijeviepidauro].
|