Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
De generibus figurarum: Capitulum quintum
Superficies, figura, triangulus, isosceles. Ita se habent per lineam praedicamentalem, quia sunt genus et genus subalternum, species et individuum. Superficies sic diffinitur: superficies plana est extensio plana linea vel lineis terminata. Dicitur plana ad differentiam superficiei sphaericae. Ex qua diffinitione colligitur, quod duae lineae rectae non claudunt superficiem, sed ad minus [87] tres vel una circularis. Est etiam notandum, quod triangulus vel circulus non f2 sunt illae tres lineae, neque linea circularis est circulus. Sed triangulus et circulus est illa superficies contenta et clausa illis tribus lineis et circulus illa continentia a peripheria [88] circulari.
De circulo: Capitulum sextum
Circulus est figura, in qua lineae a centro ad circumferentiam ductae sunt aequales. Ly figura est genus et ly
centrum et circumferentia est differentia vel forma. Sed
contra istam diffinitionem: unius rei est una forma intrinseca
et totalis maxime ponendo formas partiales in mixto,
ut Doctor subtilis et Avicenna contra divum Thomam. Sed
centrum et circumferentia sunt duae formae (per hanc
diffinitionem) unius rei: ergo mala diffinitio. Solutio: in
mathematicis non sunt expectandae verae formae, sed
magis termini, qui accipiuntur pro forma, ut sunt rationes
cognoscendi. Quare in mathematicis non inconvenit
(ut sunt termini), quod sint plures formae unius rei, sicut
sunt in ipsa linea duo puncta, id est duo termini vel duae
formae. Sciendum est, quod inter omnes figuras circulus
est nobilior figurarum. Sicut et sphaera [89] ipsorum corporum,
quia capacissimae et in motu aptissimae, quia
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.