Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- --

unam dimensionem prior est, quam eadem secundum duas vel tres, et haec erit linea et non superficies neque corpus; quia ad fluxum lineae causatur superficies et ad fluxum superficiei causatur corpus. Quamvis haec fiant tantum per intellectum, id est secundum considerationem mathematicam, ut in commento 60. 3. Physicorum, quae quidem linea (ut est mensura) debet esse maxime nota x. Metaphysicae, ergo erit finita. Quia infinita non est nota (quia non cadit sub potentia alicuius intellectus secundo Caeli). Ergo finita et terminata, sed tales termini dicuntur principia lineae, quorum est tantum terminare. Quare sensus litterae erit, quod punctum est principium mensurae, non omnis, sed primae ordine scilicet naturae: quia lineae. Aliarum enim mensurarum erit principium vel linea, ut ipsius superficiei vel latitudinis. Ipsius autem corporis non linea, sed superficies. Animae autem neutrum istorum, quia est forma simplex: non quanta neque composita vel terminata aliquo termino, sed ipsa est terminus et etiam mensura, secundum diversa secundo De anima.

De puncto: Capitulum secundum

Punctum est cuius pars nulla est, id est quod non patitur divisionem. Unde puncta sunt fines vel termini lineae finitae et terminatae et cadunt in eius diffinitione formali. Sed contra, E3 omnis forma intrinseca dicit substantiam rei ad differentiam formae accidentalis, quae est extrinseca. Solutio: negatur maior: quia bene verum est, quod omnis forma intrinseca dicit quiditatem: non tamen essentiam neque substantiam per Philosophum primo Topicorum capitulo 8. dicentem, quod in omni praedicamento est reperire quid, unde quiditas et id, cuius est quiditas, differunt. Hoc Averroes expresse 7. Metaphysicae commento 34, idem commento 92. primo Caeli, ubi dicitur quod

Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.