Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1509], Solimaidos libri III, versio electronica (), 1154 versus, verborum 9287, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; poesis - carmen; prosa - epistula - praefatio] [word count] [severitanipsolimaidos].
Previous page

Next page

-- Aii-r --

gratia auctoritatem quoque apud lectorem haberet, qamuis olim in molli incude pressa fuit cuiusdam Barbule agnomine, non Policarpi, nunc grauiori ere emissam tibi mi princeps, quod et ego concupiebam dicari uoluit, nec ab re tibi est pater illustrissimus [ERROR: no reftable :]Laus ducis Urbini. Dux Franciscus Maria in maximis et belli et pacis tempore negociis exercitatus, quem ueluti alterum Martem hostes exhorrent, et nunc belli et pacis arbitrium et moderatorem uniuersa Italia habet et reueretur, praecipue Adrianus VI. sanctissimus Pon. Max. cum R. pub. Florentina hylari animo et serena florente complexus est; ipse pro tutore totius ecclesie, illi uero pro duce Fluentini senatus, nec a b re, quoniam Dux inclytus Romanorum procerum more res Italas et armis moderatur et honestis moribus illustrat, et quem indigentem appellari liceat et in templa recipi ut cui par gratia referri non possit, hinc saltem exoluatur quandoquidem tumultuantem Italiam et res nouas molientem sedente Iulio eius patruo et tuo auo Pon. Max. eius opera atque industria quamuis tunc esset iuuenis pacatum et quietum reddidit; quid fiet post hac, cui et Hector et Achilles in bello facile cederent, uisis tot et tantis rebus, et curis quibus in afflictatu Italia se ubique strenue gessit ad Picenos, Gallos Transpadanos, Insubres, et Emilios nouit haec omnia Felsina praecipue et Rauena, tota denique Italia tumultuante in eum Leo Pon.

Previous page

Next page


Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1509], Solimaidos libri III, versio electronica (), 1154 versus, verborum 9287, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; poesis - carmen; prosa - epistula - praefatio] [word count] [severitanipsolimaidos].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.