Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Niger, Toma [1512], Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica (), verborum 720, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [word count] [nigertepistmarul].
Previous page

Next page

-- 4v --

quam genere. Verumtamen, ut reuertamur, unde digressi sumus, cum orationem , quam mittimus, mi Marce, perlegeris, quod intra te fortasse tacitus sentis, etiam uerbis, scriptisque in publicum securus dabis: delectabitque te ab eo plurimum amari, quem plurimum laudas: immo qui iam multorum ore celebratur ubique, et extollitur, adeo ut nemo sit, qui dubitet, ex oratione, suasuque suo Pontificem Maximum Iulium compositis Ecclesiae rebus, et his, quae per tyrannos erant occupata, reparatis, continuo expeditionem indicturum in Turcas, omnesque Christianorum principes, qui ad hanc usque diem dormitauerunt, simul et dormierunt, ueluti ex somno Endymionis excitaturum, conuocaturumque ad eam perficiendam, ut qui Christiano nomini tam infensi, infestique sunt, ipsius Christi Vicarii inuictissimi auspiciis profligentur. Etenim si nemo priorum Pontificum aeque, ac iste, magnas res aut aggressus sit, aut felicissime gesserit, cur non speremus, ipso duce, et hoc futurum? Oremus igitur, ut qui Pontifici Maximo Iulio secundo tantae gerendae rei contulit uoluntatem, non deneget facultatem. Ceterum felix Spalatina ciuitas patria nostra, cui Bernardus Zane contigit Archipraesul, qualem et habere iucundissimum est, et habuisse gloriosum.

Vale ex Vrbe, quinto Idus Maias, M. D. XII..

Previous page

Next page


Niger, Toma [1512], Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica (), verborum 720, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [word count] [nigertepistmarul].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.