Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].
Previous page

Next page

-- 58 --

[ERROR: no reftable :] 2. Mars. 1512. stile de France. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: hodie venerunt litterae ex Verona ab Episcopo Tridentino et ex Inspruk ab Oratoribus Hispanis videlicet Urrea et Comite Carriati qui est Orator Regis Catholici apud Venetos, et qui ambo simul veniunt ad Caesarem, quod per unum nuntium quem miserant Fochari, intellerant quod Papa die xx. mensis Februarii preteriti inter x. et xi. horam expiraverat, et uterque tam Episcopus quam Oratores scribunt ex relatu ejusdem nuntii Fuchareni: Caesar hactenus alia nova non habuit, nec habetur alia certitudo istius rei, verum quidem est quod habuit sua Majestas die xii. praeteriti, supervenerat sibi parosismus acutus cum subet et scribebant quod cesaverant parosismus , sed tamen remanserat cum sua febri lenta et non magna, postea habuimus ista nova quae volui confestim significare Serenitati Vestrae;

cujus bonae gratiae me humillime commendo, et quam diu faeliciter valere cupio. Reverendissimus Dominus Gurcensis pridie venit ad Caesaream Majestatem, veniunt et isti duo Oratores cum magna festinatione postquam intellexerunt obitum Pontificis et veniunt solum cum quatuor equis inter

Previous page

Next page


Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.