Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].
Previous page

Next page

-- 151 --

cepta est, ut clare ex multis constat, ante profectionem Secretarii ad Catholicum Regem: Hec volui explicare Serenitati Vestrae ne arbitretur id aliquo modo factum esse cum scitu Caesaris.

Perperam et inique agit Sepulveda quod non monstraverit Serenitati Vestrae ea que afferebat a Caesare tam ad Catholicum Regem quam ad Serenissimum Regem Anglie, quum ita sibi injunctum fuerat et ipse spoponderat se facturum nec alia executurum quam que approbasset Serenitas Vestra, itidem promisit Secretarius se facturum, qui secundo fuit missus ad Catholicum Regem quod et ego cuperem scire si ita fecerit, ut in postremum melius provideatur, et sciam cui credere debeam.

Venerant nuper littere ad Caesarem ex Mediolano de xxv. preteriti quibus nunciabatur Illustrissimum Vice Regem statuisse totis viribus aggredi Gallos et eos tota Italia explodere et ulterius prosequi, et ita faciebat omnes preparatus.

De xxvj. ejusdem mensis venerunt alie omnino prioribus contrarie quod idem Illustrissimus Vice Rex statuerat retrocedere in Regnum Neapolitanum et revocabat undequaque gentes suas ad retrocedendum, ex qua fama et retrocessu credebatur quod Cremona iam esset perdita, et quod Veneti qui non erant remote ab ea, potiti fuissent civitate: Mediolani fuit tumultuatum, et Civitas fecit indutias cum Arce ad x. dies et quod pro illis x. diebus darentur victualia Arci ex Civitate, et eadem die fuerunt data, ut arbitror, plus quam pro x. mensibus. Dominus

Previous page

Next page


Baničević, Jakov (1466-1532) [1513], Epistulae anni 1513, versio electronica. (), Verborum 5324, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist1513].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.