Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baničević, Jakov (1466-1532) [1515], Epistula ad Margaretam Archiducissam (1515-01-17), versio electronica. (, Innsbruck), Verborum 280, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist15150117].
Previous page

Next page

-- 236 --

ita volente Beatitudine Pontificis constringitur haec pax Veneta, pro qualitate rerum, satis iniquis pro Caesare conditionibus: cum ex hac pace datur vita ipsis Venetis et utinam non fomentum ad pristinum omnia deducenda: conditiones autem, que missae sunt ex Urbe, includuntur hiis. Ad eas Caesar respondit se eas comprobare, dummodo quilibet retineat id quod ad presens tenet, et quod Pontifex legitime caveat se in ea re non arbitraturum nisi ex voluntate Catholice Majestatis, et de his credo latius Serenitas Vestra admonetur per litteras Reverendissimi Domini Cardinalis Gurcensis qui rem hanc curat.

Galli damnato et reprobato Conciliabulo Pisano et omnibus in eo actis et inde secutis, adheserunt Concilio Lateranensi quos Pontifex cum rejicere non potest, quandoquidem Ecclesia nunquam redeunti claudit gremium, benigne complexus est eos, et quum in mandato Regis Francie super hujusmodi adhesione taxabatur Caesar, Comes Carpensis protestatus est in Concilio contra eandem taxationem, cujus protestationis copia hiis annectitur.

Serenissimus Rex Portugalie auxit regnum suum in Africa, potitus est Marochio, et aliquibus locis insignibus Mauritaniae, reliqua omnia latius continue intelligit Serenitas Vestra per litteras Domini Ludovici Marraton.

Commendo autem me humillime bone gratiae Serenitati Vestrae quam omnipotens faelicem et incolumem conservare dignetur. Ex Inspruk die xvij. Januarii anno Domini M. D. XIIII. Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor Jacobus de Bannissis
[ERROR: no reftable :]a tergo: Serenissime Domine.


Previous page

Next page


Baničević, Jakov (1466-1532) [1515], Epistula ad Margaretam Archiducissam (1515-01-17), versio electronica. (, Innsbruck), Verborum 280, Ed. G. Amboise [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist15150117].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.