Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
-- --
nunc dies salutis,
nunc accessus ad eum datur, a quo dictum est:
[ERROR: no link :] Io6
Qui uenit ad me non eiiciam foras.
Non aliter ad eum uenitur |
nisi desinendo a malis et quod bonum est operando.
Itaque non solum iniqui,
sed etiam ocio indulgentes |
ab eo qui saluare potest, procul sunt.
[ERROR: no link :] Mar18
[ERROR: no link :] Io1
Ficum illam quę foliorum tantum luxuria exuberans fructu carebat,
maledicendo Dominus ariditate damnauit.
Sub qua cum lateret Nathanael Israhelita licet dolo carens,
non poterat loqui cum Iesu.
egressus autem et magis alacris animi affectu Saluatoris quęrens
conspectum,
eum ipsum quem scribę et pharisei cognoscere nequiuerunt,
confiteri coepit dicens:
Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel !
Verum tamen si sensus quoque non satis sanos
habeas,
quicquid illis blanditur, mortiferum puta
et illa quę Deo placent, iis indulge.
Si uisus te ad peccandum solicitat,
cęcus es.
[ERROR: no link :] Mar10
cum Barthimeo perge inuocare Iesum et petere ut uideas.
tunc ipso imperante discedent ab oculis tenebrę illę,
in quibus spectandarum mulierum concupiscentia habitabat |
uel delectatio aliquam uanitatem uidendi uersabatur,
cęlum-que ac sydera contueri incipies |
et per ea quę uidentur ipsa Dei inuisibilia contemplari.
Quod si te auditus et loquendi intemperies in malum pręcipitant,
surdus et mutus es.
quia, dum te audire uel loqui ea quę mundi sunt nimium delectat,
ab his quę Dei sunt,
et aures auertis ne audias,
et os comprimis ne loquaris.
Cum surdo igitur et muto a Domino posce remedium |
Ille huiusmodi | hominis aures digito tetigit et saliua linguam,
atque is qui utroque malo affectus fuerat,
utroque liberatus abiit.
[ERROR: no link :] Mar7
Statim enim (ut Marcus ait) apertę sunt aures eius,
et solutum est uinculum linguę eius,
et loquebatur recte.
Postremo quibuscunque uitiis corruptus uiuis,
ita ut mortuus sis cum uiuas,
quantum potes ad illum qui uiuificat mortuos te uerte.
[ERROR: no link :] Io10
Nam et mortui audient uocem Filii Dei |
et qui audierint uiuent.
modo ne tardes tibi iam in morte posito quęrere salutem,
dum inueniri potest.
Fugit tempus,
dies aduentat extremus |
atque hic fortasse crastinus est aut hodiernus,
et tu tibi tutum putas diferre turpis uitę correctionem?
Noli iuuentę confidere.
omni ętati communis est mors.
nec prosperę ualetudini crede.
quidam dum rident,
dum iocantur,
dum cum aliis colloquuntur,
repente concidere.
Pelle igitur moras omnes |
et prauas cupidines de pectore proiicere
festina |
atque de spelunca latronum fac domum orationis
in qua habitare dignetur Christus.
Hoc pacto qui nunc nouissimus es apud Deum,
iam inter primos computaberis .
In nouissimis erant Mattheus, Zacheus, latro,
sed conuersi ad Dominum | primi facti sunt.
Mattheus reliquit teloneum, et fit apostolus.
Zacheus auariciam largitate mutauit,
et salus facta est domui eius, cum Christum suscepisset hospitio.
Latronem aliena per uim rapuisse penituit ,
et Saluatori se commendans meruit de cruce transferri in paradisum.
Audi Christum clamantem:
[ERROR: no link :] Matth11
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis,
et ego reficiam uos.
Hinc tu tandem ad uocantem conuersus dic:
Iniquitates meę supergressę sunt caput meum,
et sicut onus graue grauatę sunt super me.
Tunc ille occurrens tibi |
protinus te omni fasce liberabit |
et expeditum ad se trahere incipiet.
ut qui flagitiis coopertus mergebaris in profundum,
iam his omnibus emundatus ascendas in cęlum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|