Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

De ingratitvdine Ivdeorvm in devm et qvae pro idolatria passi sint . Caput VI

Longum admodum foret memorare scelera singulorum, qui inter Iudeos impii infidi-que fuere. Omnium ergo simul in Deum suum infidelitas detegatur | poena-que infidelitatis. ut cum hęc nota fuerint, simul constet et ingratitudinis magnitudo | et iusti Domini in ingratos pręsens uindicta. quam siquis euitauerit, nec futurę quidem, quę omnium acerbissima est, obnoxius erit. Dum Moyses in monte immoratur, donec tabulas digito Dei conscriptas acciperet, illi ad idolatriam conuersi uitulum ęneum adorauerunt. et: [ERROR: no link :] Exodi 32 Hi sunt inquiunt dii tui Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Ob hoc iratus Dominus delere eos uoluit, sed Moysi pro ipsis instanter supplicanti gratiam fecit. Moyses tamen indignos tabularum beneficio testatus, de monte descendens ipsas confregit | uitulum-que contriuit. deinde Deo iubente Leuitę sumptis armis die illo uiginti tria milia fere ex iis qui uitulum adorauerant occiderunt. ut eum morte dignum esse noueris, qui in Deum ingratus est. Post hęc contempto cęlesti cibo cum Aegyptias dapes concupissent, aduersus Deum et Moysen mussitantes, prouocatus in iram Dominus multa coturnicum ui castra operuit, ut cupidini eorum satisfaceret. Cęterum dum adhuc carnes dentibus manderent, animas efflabant | plurimi-que desyderati sunt. locus in huiusce ultionis memoriam | Sepulchra concupiscentię appellatus. Rursum tamen pollicitationi diuinę non adhibentes fidem, de obtinenda promissionis regione

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.