Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

conferat animarum, sed quod auditorum aures demulceat atque delectet. Hi certe a Domino audient: [ERROR: no link :] Mat. 13 Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. Plausum enim uulgi quęrunt | et docti dici quam sancti malunt. nec uident quod callidis diaboli suggestionibus supra pinnaculum templi statuuntur, ut quo altius ascenderint, grauius ellidantur cum ceciderint. Quid tu ingenium iactas | aut rerum multarum cognitionem ostentas, qui non ex his quidem, sed ex operibus iudicaris? Magis Deo placet sancti rusticitas | quam peccatoris hominum ore laudata scientia. Non ergo attendat doctor, quid auditores delectet audire, sed quid se deceat loqui, nec se putet in theatro esse, ut cum fabulam peregerit, astantium plausu excipiatur , sed in ecclesia Dei, ut postquam piis admonitionibus eos qui libenter audiunt iuuerit, a Domino capiat mercedem glorię sempiternę. Impigrum quoque ac solicitum esse decet salutiferę institutionis doctorem. [ERROR: no link :] Mat. 4 Circuibat Iesus (ut euangelistę tradunt) totam Galileam docens in synagogis eorum | et prędicans Euangelium Regni. et alibi dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 15 Erat quotidie docens in templo. Intuere pręterea indefessam Apostoli eius in prędicando curam. [ERROR: no link :] Ad Ro. 15 Scribens ad Romanos affirmat, quod ab Hierosolymis per circuitum usque ad Illyricum omnia repleuerit prędicationibus Euangelii Christi; et neque persecutionibus deterretur | nec uinctus desistit | in Euangelio se laborare dicens: usque ad uincula. Vide etiam quam anxie opus hoc Timotheo discipulo iniungat, cum ait: [ERROR: no link :] 2 Prędica Verbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina; ut uidelicet impleatur, quod in Esaia de apostolis et Ecclesię doctoribus prędictum fuerat : [ERROR: no link :] 62 Super muros tuos Hierusalem constitui custodes; tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt . Sed etiam ipsi prophetę fuit olim a Domino iussum dicente: [ERROR: no link :] 58 Clama ne cesses | Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. Tanto enim diligentius instandum est doctrinę salutari, in quanto peccantibus maius imminet periculum salutis. Nec semel aut iterum admonendi

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.