Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

Qvid potissime praedicandvm sit. Caput XII

Prędicandum autem est Euangelium, danda pie uiuendi pręcepta, disserendum de beatorum gloria, quatenus fieri potest, poena-que damnatorum, ut peccatores ad poenitentiam excitentur, iusti ad perseuerantiam. Ad apostolos ait Saluator: [ERROR: no link :] Mat. 18 Prędicate Euangelium omni creaturę. [ERROR: no link :] Luc. 8 Et de ipsomet in Luca legimus, quod iter faciebat per ciuitates et castella prędicans et euangelizans regnum Dei. Hoc idem regnum Discipulos iussit nunciare cum ait: [ERROR: no link :] Luc. 10 Dicite illis quia appropinquabit in uos regnum Dei. Idem in plurimis Euangelii locis et tenebras commemorat et gehennam et tormentorum locum et uermem immortalem et ignem ęternum. Poenitentiam etiam prędicauit dicens: [ERROR: no link :] Mat. 4 Agite poenitentiam et appropinquabit regnum cęlorum. De Discipulis quoque dicitur: [ERROR: no link :] Mar. 6 Exeuntes prędicabant ut poenitentiam agerent. Ad eos autem qui non indigent poenitentia est dictum: [ERROR: no link :] Mat. 10 Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Pręuaricator non prędicator est, qui ab his discedens aliqua superflua et nihil profutura docet, multa se nosse ostentans. Quid autem prodest multa scire, et Deum nescire? [ERROR: no link :] Ad Cor. I cap. 1, 2 Doctor gentium Paulus | missum se dixit euangelizare non in sapientia uerbi, ut non euacuetur crux Christi. Non iudicaui inquit me scire aliquid inter uos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Vt-que doceret aliam esse sapientiam carnis, aliam spiritus, ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam uero non huius seculi neque principum huius seculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quę abscondita est. Iccirco sane

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.