Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

pręside temperamentum est miseratio cum iustitia. Miseratio enim sine iustitia | peccandi pręstat audaciam. Iustitia sine miseratione | instar crudelitatis est. Altera alterius ope indiget, ut correptio ipsa et corripientem commendet | et emendet peccantem.

Vt praedicator ab advlatione procvl sit et praedicandi tempora observet. Caput XIV

Ab assentatione autem procul abesse peccatorum castigatorem decet. ut nihil ad gratiam audientium dicat, sed ad profectum. optimi-que medici more utatur | adhibens uulneribus curationem, non quę delectet male affectum, sed quę sanet. [ERROR: no link :] Exodi. 34 Vetat Lex hędum coquere in lacte matris suę. hoc est, peccatorem blanditiis fouere. Non debes quęrere tu qui prędicatoris officio fungeris, ut hominibus placeas, sed ut homines ad Deum dirigas. Audi Apostolum dicentem: [ERROR: no link :] Ad Gal. 1 Si hominibus placerem Christi seruus non essem. In eo placeas hominibus, in quo places Deo. Alioquin non Dei, sed hominum eris seruus. Multo melius est ueris offendere | quam placere adulando, et malum incusare ut corrigatur, quam dissimulare ut inualescat. Tempus etiam prędicandi congruum quęratur. non semper seculi hominibus prędicationes uacat audire. [ERROR: no link :] Luc. 12 Oportet igitur ut fidelis seruus et prudens, quem

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.