Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

repudiarint uxores | filios-que abdicarint, quia contra dei Legem alienigenas acceperant | prolem-que cum his multam susceperant. Difficile fuit uxores dimittere, difficilius ex se genitos a se separare | utrunque tamen factum sacerdotis adhortationibus historia sacra testatur. tantum ergo prodest idoneum habere doctorem, qui uitia increpet et ad uirtutem accendat, ut ipso audito etiam ea quę incorrigibilia uidentur corrigantur | et quę uix sperari queunt eueniant. In Prouerbiis a Salomone est dictum: [ERROR: no link :] 13 Legatus fidelis, sanitas. et iterum: Vena uitę os iusti. Dauid quoque in psalmis: [ERROR: no link :] ps. 10 Docebo (inquit) iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. Ille sanitas est, quo docente a peccatorum morbo grex infirmus conualescit. Ille uena uitę est, per quem qui in peccato mortui erant, ad uirtutem capessendam uiuificantur. Tunc autem impius ad Deum conuertitur, cum sermonibus prędicatoris instructus relicto errore ad uiam sese confert ueritatis. Quid uerbis opus est? experimenta docent, quam sit expediens prędicationes audire. Sępe uidimus his auditis | Iudeos baptismum poscere Christi, seculares uiros ac mulieres religionis uota suscipere | et quę perfectionis sunt, libera uoce profiteri.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.