Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

accendantur. Solus ergo in Domino gloriari poterit, qui uanitatis humanę pompam honores-que contempserit. Sic enim et Apostolus gloriatus est dicens: [ERROR: no link :] Gal6 Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! Et si humilitas ista sanctos deceat, profecto non sancti sed stulti sunt, qui terrenę laudis honore delectantur. Horum nunc dementia ueri assertione ostendenda est, nequis errore lapsus uitium amplectatur pro uirtute | et dum honorari ab hominibus appetit, a Deo reprobari mereatur.

De glorię appetitione. Caput XVII

Scribas et phariseos inanis glorię arguebat Dominus, cum de illis diceret: [ERROR: no link :] Matth. 23. Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis | et uocari ab hominibus rabbi. Igitur qui gloriam hominum appetit, non Christum, sed Christi aduersarios scribas et phariseos imitatur. quanto-que magis humano ore laudari concupiscit, tanto grauius judicio condemnatur diuino. Multos quidem uanę glorię cupiditas a Christi religione dissidere | et contra ueritatem stare compellit. Dum enim cęteris ingenio et eruditione pręstare uideri uolunt, Scripturę sensus ab Ecclesia receptos atque approbatos impugnare nituntur | nec ad hereticorum prauitatem declinare timent, ut aliquid se acutius inuestigasse rudi plebeculę persuadeant | et apud indoctos doctorum laudem sibi comparent. Quam ob rem talibus est dictum: [ERROR: no link :] Io5 Quomodo uos potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quę a solo Deo est non quęritis? Plerique autem eodem appetendę glorię uitio superati, tametsi fideles sint, si tamen ab infidelibus honorantur, cauent ore confiteri, quod corde credunt, et humanam laudem fide ipsa potiorem habent. Siquidem tales illi erant, de quibus Ioannes memorat dicens: [ERROR: no link :] Io12 Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Quam ergo perniciosum uitium est inanis gloria, quę alios ita insanat, ut Christum confiteri non audeant, etiam ut negare non uereantur! Verum esse quod dicimus nostrę quoque ętatis exempla probant. Vidimus non paucos ex Christianis transisse ad Machumetanos | et pręfecturę sibi collatę honore illectos | eorum ritus leges-que subisse | maluisse-que sine Christo | quam sine potestate uiuere. Cęterum ne illi quidem, quanuis cum fidelibus censeantur, uirtutum suarum fructum aliquem referre poterunt, qui in his non ad laudem Dei, sed ad plebis plausum exercentur. Humilitatem prę se ferunt | et in postremo conuiuii loco discumbunt, non quia humiles sint, sed ut esse uideantur. Vel sicut in Euangelio dicitur: [ERROR: no link :] Matth5 Exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. elemosynas faciunt et tubis insonant ostentationis, ut misericordium sibi laudem uendicent . atque ita bonum opus malo fini corrumpunt. Cum-que ab ipso bonarum actionum remuneratore Deo mercedem recipere potuissent ęternam, fragilem et caducam malunt, fucum uidelicet istum uolatilem aurę popularis. Huius tam peruersę sanctimonię et illi erant, qui Saluatorem nostrum interrogarunt dicentes: [ERROR: no link :] Matth9 Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Quę autem utilitas est | uacuum cibo gerere uentrem, et glorię cupiditate repleri? Hac tamen et phariseus ille refertus erat, quem certe nec coram Deo puduit arrogantius quam decebat sese

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.