Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

efferre. [ERROR: no link :] Luc18 Deus gratias ago tibi inquit quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, ueluti etiam hic publicanus. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quę possideo. Gratias quidem Deo agere debuit, sed aliis detrahere se-que tam improba iactatione efferre non debuit. Sic reliquos depressit, quasi sibi ęquandus esset nemo. sic semetipsum commendauit, quasi ad ea quę paciebat , nihil ultra addi oporteret. cum ieiunare adiumentum potius uirtutis quam uirtus sit, et decimas dare ęs alienum soluere, non aliquid sua sponte offerre. Tantum autem hac ostentatione profecit, ut publicano quem procaciter taxauerat, minus iustus de templo discederet | documento-que esset peccatorem qui se humiliat, magis esse Deo charum | quam innocentem, qui sese aliis pręferendum iactat. Non possumus tamen, quin tangamur aliquando glorię palpatione, sed statim aduocanda ratio est, ut quod caro blanditur, mentis iudicio protinus repellatur. Nam et apostolos Zebedei filios, honoris tentauit ambitio, cum alter ad dexteram , alter ad sinistram Domini, quem mox in terra regnaturum putabant, sedere concupissent. Et quoniam terrenis adhuc affectibus ducebantur, responsum est eis: Nescitis, quid petatis. Quod si nescit quid petat , qui pręferri cęteris appetit, nonne cęcos et improuidos homines facit ipsa humanę laudis affectatio? Etenim dum laudari cupiunt, ad uulgi opinionem uiuant necesse est | et magis placeant simulatione quam ueritate. Necesse est etiam ut offensi irascantur, ne timidi et abiecti reputentur; ut inuideant, ne aliis minoris ęstimationis habeantur; ut reliqua huiusmodi perpetrent, quę uulgus fieri amat, quanuis ea boni et ęqui ratio non admittat. Ideo sane Apostoli pręceptum est: [ERROR: no link :] Gal6 Non efficiamur inanis glorię cupidi, inuicem prouocantes, inuicem inuidentes! Cum igitur plurimum mali ex laudis humanę captatione soleat oriri | et nihil solidi boni nasci, quin immo cęlestis merces, quę nobis a Domino promissa est tolli, quandoquidem illi qui sic afficiuntur, mercedem dicuntur accepisse, contempta huiusce uanitatis cura Apostolum audiamus monentem: [ERROR: no link :] Cor2.10 Qui gloriatur, in Domino glorietur. non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. Audiamus et Dominum pręcipientem: [ERROR: no link :] Luc17 Cum omnia feceritis quę pręcepta sunt uobis, dicite serui inutiles sumus. fecimus enim quod facere debuimus. Ad hęc semper peccatores nos esse meminerimus. [ERROR: no link :] Io1.1 Si enim dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Denique nihil boni uel in nobis | uel extra nos esse, de quo quasi de nostro gloriari possimus , dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Cor1.4 Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Cum ergo cuncta quę agimus aut dicimus laude digna, ad Deum referenda sint | ut ad bonorum omnium autorem atque largitorem, profecto aliquid ex his nostrę uirtuti ascribere uelle | summę ingratitudinis crimen est | arrogantię-que non ferendę. facile autem gloriam pręsentem contemnet, qui semper fragilitatis humanę memor erit. quam in primis mortis nostrę testatur conditio. de qua peropportune quidem nunc tractabitur.

De mortis conditione. Caput XVIII

Non est ibi stabilis gloria, ubi non est uita diuturna. Nobilem ignobili, liberum seruo, diuitem pauperi, strenuum ignauo, doctum indocto, sapientem stulto, regem denique priuato ęquat mors. Et si fama superstes uiuat,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.