Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
-- -- ueniam speremus |
et sperando ueniam de culpa doleamus.
Vtrunque necessarium est ei, qui et poenas cupit euitare |
et beatitudinem consequi sempiternam.
De spe autem temere pręsumentium dicitur:
[ERROR: no link :] Puer. 10
Spes impiorum peribit.
Et de errore desperantium:
[ERROR: no link :] Puer. 24
Si desperaueris, inquit, lassus in die angustię,
imminuetur fortitudo tua.
Dies angustię dies Iudicii est.
Cuius autem tunc fortitudo imminuta fuerit,
hic demonum accusationibus grauatus damnationi succumbet.
De decem praeceptis.
Caput III
Illius autem spes nunquam fallitur,
qui Dei pręcepta quam potest studiose obseruat,
dicente Domino in Euangelio:
Si uis ad uitam ingredi,
serua mandata.
Mandata uocat quę decalogo continentur.
Non habebis deos alienos.
Deus enim uester unus est.
Qui somniis
et sortilegiis
et maleficiorum diuinationibus fidem pręstant,
deos alienos colunt.
Cum enim solius diuinę sapientię sit |
futura nosse,
hoc, quod Dei est, aliis tribuere pręsumunt.
Non facies sculptile.
Eo uidelicet animo, ut adores illud ac pro Deo habeas.
Non est sceleris huius expers,
qui pecuniam seculi-que diuitias
magis
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|