Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

magis-que mirabili tradita sunt populo fideli. [ERROR: no link :] Numeri 15 Cur enim ea Deus in marmore sculpenda curauit, nisi quia ęterna esse uoluit? ac ne quando de memoria exeant, palliorum fimbriis assui iussit uittas hyacinthinas, quas quoties aspicerent, toties eorum quę ad comparandas animi uirtutes pręcepta sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit, uittę istę in corde, non in paliis reponendę sunt et nunquam dimittendę. Quid enim ita ardenter amplecti debemus ut mandatorum memoriam? Quorum obseruatio nos ex corruptibilibus facit incorruptos et ex mortalibus immortales et ex terrenis cęlestes, quę denique diabolo nos erripit et Deo coniungit. Talia considerabat uir sanctissimus Dauid, cum diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo. Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum dicendi leporem impartit. Idem enim et fons bonorum omnium est et largitor et cuius tam dicta quam facta nulla prorsus in parte argui queant, cum solus in cunctis ut maxime potens ita summe sapiens sit. Cogita etiam, quanta tibi in his obseruandis, quę pręcepta sunt, promittantur. Certe, non argentum neque aurum neque terreni regni fortunę subiecta potentia aut glorię humanę fragile bonum, sed illa firma atque stabilis beatitudo, qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine dices, verum etiam cum eodem Propheta lętus cantabis: In uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. Et iterum: Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. Et rursum: Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Item eodem psalmo: Lętabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa. Quid enim illis preciosius, quid optabilius, quę sola nos efficere queant cęlo dignos, ęternitatis compotes, summi boni certos perpetuos-que possessores? Talia si tecum, ut debes, quotidie reputaueris, iam tandem cęlestium mandatorum amore captus atque ad eorum autorem Deum conuersus dices: Ignitum eloquium tuum uehementer, et seruus tuus dilexit illud. Non poteris enim illud non maxime diligere, in quo tibi tam grande bonum propositum esse intellexeris. Prudentia pręterea mirum in modum proficere et sapientia compleri incipies. Hoc tibi Baruch prophetę uerbis promittitur. Neque enim fallit ille, per cuius os Spiritus Sanctus locutus est: Audi, inquit, Israhel, mandata uitę! Auribus percipe, ut scias prudentiam. Et Iesus, Sirach filius, cuius dicta sacris uoluminibus inseri meruerunt: Fili, ait, concupiscens sapientiam, conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Ac ne de aliqua alia, quam quę in mandatis continetur, justitia dictum putares, alibi explanat dicens: In mandatis Dei assiduus esto, et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientię dabitur tibi. Hinc est, quod in his uersatus Dauid omnibus humanę scientię professoribus se sapientiorem factum audet asserere et Domino confidenter loquitur dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia iustitia tua meditatio mea est. Et: Super senes intellexi, quia mandata tua quęsiui. Abeat igitur cum suis dissertationibus Plato et cum argumentis Aristoteles et cum sophismatum callidis captionibus omnes ueteris Academię philosophi! Vera sapientia est Deum nosse et tam edicta quam interdicta eius tota animi sedulitate obseruare. Cęterum, nequis obseruandorum difficultatem ignauię suę fauens insipienter excuset et impossibilia esse prędicet, audiat Ioannem Apostolum dicentem: Hęc est charitas Dei: ut mandata eius custodiamus. Et mandata eius grauia non sunt. Audiat et Moysen in Deuteronomio sibi loquentem: Mandatum hoc quod ego pręcipio tibi hodie,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.