Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

Longum foret cuncta referre, quę ibi colliguntur, sed breuiter: nihil prorsus mali, quod in hac uita mortalibus accidere possit, prętermittitur. Vsque adeo graue crimen est diuinis nolle parere mandatis et aduersus ea niti proprię uoluntatis libidini blandiendo. [ERROR: no link :] Leuit. 26. Eadem enumerantur in Leuitico, et pręcipue fames, pestilentia, gladius. multis-que in locis Scripturę idipsum non siletur. ut quod toties repeti audis, euenturum peccatis exigentibus minime dubites. Nam in Esaia quoque loquens ipse terrę cęli-que Conditor ac Dominus ait: Si uolueritis et audieritis me, bona terrę comedetis. Quod si nolueritis et me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit uos. Multa huiuscemodi in Hieremia, multa in Ezechiele, nec pauca in reliquis prophetis leguntur minis terroribus-que plena. Quorum quam certus euentus fuerit, cum plurimarum urbium excidia tum potentissimorum quondam regum infelicissimi exitus testantur. [ERROR: no link :] Reg. 1. 31. Primus Israhelitarum Saul rex, sicut a Samuele propheta ei prędictum fuerat, quia uoci Domini non obediuit, a Palestinis magno pręlio superatus cum liberis occubuit; sceptrum quoque de domo et familia illius ad alios fuit translatum, ut, quale scelus sit Dei mandata pręterisse, non ipse solum, sed etiam filius, qui reliquus erat, nepotes-que sentirent. Vt autem post hunc aliorum quorundam parem fortunam silentio transeam, Sedechię maiori deploratione digna clades compellit, si modo plorandi sunt, qui iuste pro scelere puniuntur. [ERROR: no link :] Reg. 4. 25. Hic capta a Caldeis Hierosolyma cum fugeret, comprehensus uinculis-que constrictus coram rege una cum liberis adducitur. Hi spectante patre trucidantur, ille deinde etiam oculis orbatur, quas mallet ante errutos, ne filiorum cędem uideret. Vinctus postremo et cęcus in Babylonem est ductus, templum ipsum atque domus urbis igni consumptę, turres ac moenia solo ęquata, populus captiuus, pręter eos qui ceciderant, Babylonem translatus. [ERROR: no link :] Hier. 35 Quę fere omnia per Hieremiam prophetam comminatus fuerat Dominus tam regi ipsi quam populo, eo quod filios Rechab patri magis obedientes fuisse comperisset quam illos sibi. Iusiurandum enim uiolauerant, rebelles facti Caldeorum regi Nabuchodonosoro, templum Dei sui gentilium ritum secuti polluerant, prophetis uera uaticinantibus illuserant | et cum propterea tot mala se passuros audissent, deprauatos animi mores corrigere neglexerant. Contempta itaque diuinitas non distulit uindictam, ubi in flagitio cognouit obduratos | et cum nulla denunciatione futurę ultionis deterreri possent, ultima calamitate afflixit. [ERROR: no link :] Reg. 4. 17 Antehac ob idem delictum et Samaria ab Assyriis debellata | et populus cum rege Osee patriis auulsi sedibus in Assyriam-que traducti seruierunt. Nemo ergo regum, nemo principum uel sibi uel imperii sui uiribus nimio plus confidat. Siquis pręuaricator mandatorum Dei esse perseuerauerit et nec uno aut altero flagello commonitus ab impietate animum auerterit, repente uidebit misceri omnia quę ditionis suę sunt, hos capi, illos cędi, alios desciscere, diutinam libertatem statim seruitute mutari | et opes illas, quas multorum annorum uictorię aceruauerant, paruo temporis momento hostium predam fieri. Neque enim hoc humanę uires efficiunt, sed iniuriarum suarum ultor Deus, qui solo nutu et cęlum diruere et terram potens est dissipare. Secure feliciter-que regnabit, qui ipsum regem regum et dominum dominantium nouerit colere ac reuereri. Nobis tamen nulla omnino seculi huius aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint, longiora esse nequeunt uitę nostrę breuitate.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.