Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

conspectu, qui sua luce omnia illustrat, sua sapientia omnia gubernat, sua potentia omnia sustentat. Nihil nobis ad perfectam consummatam-que felicitatem deesse poterit, cum ab ipsius maiestate atque gloria, quam eloqui uel excogitare nemo potest, recepti atque assumpti fuerimus. Vt igitur ad tam immensum et incomprehensibile bonum peruenire tandem ualeamus, Veteris Noui-que instrumenti, quorum Deus est autor , acta institutiones-que perscrutabimur. Tria pręcipua sunt, quę in his obseruanda nobis mandantur: fides, spes, charitas. Fides, ut credamus uerissima esse quę Moyses et prophetę, quę Christus et apostoli diuino afflati spiritu locuti sunt. Spes, ut exequendo ea quę iubentur, illa quę promissa sunt, accepturos nos minime diffidamus. Charitas, ut nihil agamus | neque dicamus, nisi quod Deo gratum et hominibus credimus profuturum. Et quoniam quicquid uel agendum | uel fugiendum precipitur , ad hęc tria satis commode referri queat, ex iis quę scripturi sumus, alia sub fidei, alia sub spei, alia uero sub charitatis titulo expediemus. nihil omnino asserentes a Scripturarum sensu autoritate-que alienum. Non erit itaque meum quod docebo sed diuinum. et de ipso sanctorum uoluminum thesauro fideliter sincere-que depromptum. ut quicquid dixero tam uerum sit | quam ipsa ueritas. Etenim statui atque decreui | nusquam a Lege, nusquam ab Euangelio discedere, sed per utriusque Scripturę spacia discurrendo, quę magis necessaria nobis uidebuntur, passim colligere | et in septem digesta libros, quam diligentissime potero explanare | discere-que uolentibus offerre. Nihil in his inseretur externum, ne alienis indigere uideamur | nostra tantum, quę nobis in omni disserenda de moribus

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.