Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

uirtutum culmina conscendere nituntur | et credendo in Filium peruenire festinant ad Patrem | ipso Filio dicente: [ERROR: no link :] Jo. 12. Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Fide enim penetramus usque ad inuisibilia Dei. Ne autem ipsum qui est missus, minus aliquid habere putares | quam eum qui mittit, rursum ait: [ERROR: no link :] Jo. 14 creditis in Deum, et in me credite! ęqualem se illi testatur, dum eandem ipse de se fidem exigit, quę habetur de Deo Patre. Cui sententię et illud dictum congruit: [ERROR: no link :] Jo. 10. Ego et Pater unum sumus; non propter assumptam humanitatem, in qua minor sum Patre, sed propter substantię unitatem, in qua illi ęqualis sum. Cum ergo Patris et Filii et Spiritus Sancti unam eandem-que deitatem confessi fuerimus, consequens est, ut de ipsius Filii doctrina nihil hęsitemus. Postquam autem omnes prorsus ambiguitatis tenebrę cordis latebras excesserint, tunc reliquum erit, ut nobis ad bene beate-que uiuendum et cupiditas accendatur | et detur facultas. Quod quidem futurum pollicetur Dominus dicens: [ERROR: no link :]Matth. 13 Qui habet, dabitur ei et habundabit . hoc est, qui habet fidem, merebitur gratiam | et fructibus exuberabit uirtutum. [ERROR: no link :] 15 Sic et luxurioso prodigo-que filio, post offensam ad patrem reuertenti petenti-que ueniam non solum ignoscitur, sed etiam datur stola, ut ueteri homine deposito nouum induat. annulus in manu, ut iustitię operibus incumbat. calciamenta in pedibus, ut ipse firmiter incedens | aliis quoque se itineris, quo ad Christum peruenitur, ducem pręstet | atque alios doceat, quod ipse prius et didicerit et fecerit. Semper tamen meminerit | ad fidei perfectionem non nisi Deo adiuuante se posse peruenire. cum Saluator dicat: [ERROR: no link :] Joan. 6. Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Illi ad Christum trahuntur, qui

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.