Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

erant, edere de panibus sanctificatis, nisi cum se a consuetudine mulierum expiassent, quanto continentiorem esse oportet eum, qui castum corpus tuum, de casta sumptum Virgine et tibi unitum, esurus accedit? Et si de hostia pacificorum uesci iubetur qui fuerit mundus, quanto conuenit esse illum mundiorem, qui te omnis munditię fontem, omnis gratię autorem cupit haurire? Tu es panis uiuus uitam nobis donans quam non habemus, et a morte liberans quam timemus. Ais enim: Ego sum panis uitę. patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt. hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Nihil est Domine tua ista oblatione melius, nihil pulchrius, nihil dulcius, nihil iocundius. Quid est bonum eius, inquit Zacharias, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Bonus et pulcher es, non reprobis sed electis et fidei uirginitatem consecutis, non hereticis a sponsa tua Ecclesia alienatis atque fornicantibus. Tui pręterea sacramenti dulcedo a psalmista mel dicitur, quoniam nihil aliud in terra gustu dulcius inuenit, cuius nomine illam exprimeret. Cibauit illos, inquit, ex adipe frumenti, et de petra melle saturauit eos. Idem alibi: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Tu tua suauitate, isto melle | in cęlo reficis angelos | animas-que sanctas | et mortales pascis in terra. Vnde dicitur: Panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Postremo quod cibus iste ac potus, quem abs te nobis datum pro maximo munere accipimus, gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis. Cum ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.