Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

facienda didiceris? neque cauere quę cauenda noueris? Mansuetudinem, liberalitatem, clementiam, castitatem, constantiam | cęteras-que uirtutes | non nosse solum, uerum et exercere | earum-que officio uti sapientia est; nihil agere quod actum nolis; nihil omittere quod omissum negligentię possit ascribi; in omnibus sibiipsi constare | nec leuem esse sed grauem | atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum. Vis ista in summam redigi? audi prophetam dicentem: [ERROR: no link :] Esa. I Quiescite agere peruerse, discite benefacere. Rationale animal est homo. si naturam suam non peruerterit, sapientiam exquiret. Ingenita est enim ei ratio, qua et bonum expetat | et a malo declinet. Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur. Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit sapientem. Inter doctum autem et indoctum multa distantia existat necesse est, quanta utique inter scire et nescire. Quorum alterum Salomon luci, alterum tenebris comparat dicens: [ERROR: no link :] Eccle. II Vidi quia tantum pręcederet sapientia stulticiam, quantum differt lux a tenebris. et: Sapientis, inquit, oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat. Illius oculi in capite sunt, qui altioris sapientię circumspectu regit uitam, mores componit | et qui sit cuiusque rei exitus diligenter perpendit. quę sua intersunt nouit | et illa tractat, illa meditatur; quę uero a se aliena iudicat, ab iis abstinet. naturam hominis finem-que considerat | se-que ad immortalitatem natum intelligit | et caduca bona contemnit dum ęterna obtinere festinat. Itaque cęlo ęquatur et terra superior est animus sapientis, in contemplatione diuinorum assiduus | humana-que transcendens. Nihil aliud illi curę est, nisi ut Deo placeat: quicquid agit, ad hunc unum finem dirigit, ut Deo frui possit.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.