Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
-- -- inuitatum
nihil-que mali suspicantem
inter epulas interemit.
Bello autem neminem superat,
nisi qui inductionibus eius assentit.
denique quicquid agit,
quicquid molitur,
eo tendere noueris ut fallat,
cum-que deceperit,
ut interimat,
et quidem morte illa quę semper cruciat |
et mori cupientes mori nunquam sinit.
Idem signis etiam pręstigiis-que mentem hominis nititur obstupefacere |
transmutat-que se in angelum lucis,
ut cum Dei angelum uel sanctorum aliquem esse credideris,
facere non dubites quod imperauerit.
Apparet aliquando sub specie comptę formosę-que mulieris,
ut ad libidinem incendat.
aliquando monstrosum et horribilem se ostendit,
ut exterreat.
Tu ergo tantę malignitatis atque fraudis non ignarus diligenter animum
aduerte |
atque tecum tacitus examina,
quo tendant eius uerba,
quid gestus exigant,
quo alienę imaginis figmenta prouocent.
et caue nequid committas |
aut a fide alienum |
aut ab honestate diuersum |
aut uoto castitatis contrarium |
neque ut susceptum pro amore Dei uitę perfectioris propositum uanis
inimici terroribus agitatus derelinquas.
Nihil tibi diabolus nocere poterit,
quamdiu tu cum Deo tuo constanter ambulaueris dicens:
Dominus mihi adiutor,
et ego despiciam inimicos meos.
Fortior cunctis demonibus est,
qui innocentiam seruat et in Deo confidit.
[ERROR: no link :]li. 15 notandum
Quod si etiam uerus tibi de cęlo angelus uel sanctus aliquis
apparuerit,
nihil offendes inquirendo,
an uere sit qui uidetur.
[ERROR: no link :] Iosue v.
Iesus Naue uir multę pietatis atque fidei,
cum uisibili specie angelus ei occurrisset,
non dubitauit interrogare illum dicens:
Noster es an aduersariorum?
nec ante iussis eius obediuit |
quam quod angelus Dei esset,
compertum habuit.
[ERROR: no link :] Iud. VI
Gedeon quoque ad liberandum ab hostili uastatione populum electus angelum uidit |
loquentem-que audiuit,
et tamen:
Da mihi signum inquit, quod tu sis qui loqueris ad me.
accepto autem signo credidit.
Vterque tibi exemplo sit,
ne uisis eiusmodi nimis cito fidem adhibeas,
donec argumento aliquo tibi ueritas constet.
Tum siqua adhuc residua
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|