Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

nomen domini mei. Sed quoniam supra modum locupletatus fuit, in id quod timebat incidit. Diuitiarum copia delinitus uoluptatibus seruiuit, mulierum quas adamauerat, diis templa posuit. Et si uir alioqui sapientissimus sic insaniuit, quis confidit continentem se fore, si diuitiis affluere sibi contigerit? Diuitię luxum pariunt, luxuria turpis libidinis est mater, turpem autem libidinem dementia comitatur. Diues pręterea ad inferendam iniuriam promptus est, ad tolerandam impatiens, inanis glorię cupidus, ęqualibus inuidens, humiles despiciens | ac proinde aliorum famę non facile parcens, opulentię ostentator, paupertatis irrisor, ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris latrones | et cibus illi pariter suspectus est et somnus. nec minus interdum animi solicitudinibus quam fortunis abundat. Pauper uero ubique tutus est, ubique securus. Capta Hierosolyma Nabuchodonosor Caldeorum rex omnia transtulisse Babylonem dicitur, solos pauperes reliquisse. ne ignores paupertatem etiam inter hostes quandoque manere illęsam | nec frustra esse dictum: Pauperes fiducialiter requiescent. Idem submissius supplicant et efficacius exaudiuntur. iuxta illud: Deprecatio pauperis usque ad aures perueniet. et illud in psalmo: Exaudiuit pauperes Dominus, et uinctos suos non despexit. Quorum autem exauditur oratio, iis pro breui inopia ęterna tribuitur beatitudo, dicente Domino: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. et: Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. de diuitibus uero e contrario est dictum, quod facilius transibit camellus per foramen acus, quam diues ascendet ad regnum cęlorum. Cui sententię et illud Euangelicum congruit: Esurientes impleuit bonis, et diuites dimisit inanes. Quid enim illo homine magis uanum, qui diuitiis, quas mox uita decedens relinquere cogitur, diu se fruiturum sperauit? aut quid felicius illo, cui pro terrenorum contemptu bona compensantur

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.