Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

ipso gratiam postulet, sine qua perfecti esse non possumus. Porro quemadmodum superius diximus | proximum esse diligendum, eodem fine et inimicus erit diligendus. Id enim ei potissime optandum censeo, id pręstandum, ex quo ab iniuria cessando melior fore speratur | et correctis tandem moribus creditur salutem consecuturus. Cęterum si illum qui tibi infensus est, tam peruersi inhumani-que ingenii esse non ignoras, ut cum ei benefeceris, magis aduersum te insolescat, cum submisse comiter-que responderis, magis irritetur, huic tali pręstabis beneficium, si a beneficiis cessaueris , si a mitibus responsis destiteris, si tacueris, si denique furentem tacitus pręterieris atque recesseris. ea duntaxat de causa, ut ille minus culpabilis sit , cum sęuierit minus. Quod si forte ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur | ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit | nec paucos afficit iniuria, haud equidem illicitum reor | optare ei aliquam opum iacturam, corporis debilitatem, fortunę minus ex sententia fluentis iniuriam | ut elati animi uulnus, quod lenibus medicamentis suppuratur, asperioribus curetur. Videndum tamen ne dum talia imprecaris illi a quo mali aliquid sustines, odium uel inuidia te moueat, sed sola prouocet charitas, qua inimicum tuum meliorem effici cupias, non miseriorem, et emendatum non afflictum, neque hoc propter te ne ille tibi noceat, sed propter Deum ne Deus offendatur, et propter proximum ne Domino suo peccando pereat. Dicet aliquis arduum nimis et difficile esse in eos beniuolentiam seruare, a quibus grauiter offensus fueris. Difficile quidem esse fatemur, impossibile negamus. [ERROR: no link :] Dauid Hoc fecit Dauid erga Saulem regem | et Absalonem filium: utriusque necem fleuit, cum uterque uitę eius fuisset insidiatus | et alter eidem gloriam militarem inuideret, alter regnum. [ERROR: no link :] Stephanus Stephanus quoque protomartyr

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.