Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

redime, subsidia ęgrotantibus mitte, mortuis iusta exolue. Ita tibi pax ista publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. [ERROR: no link :] Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam inferre disces, ut dicere possis: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. si denique tecum ipsemet pacem habebis, etiam cum aliis habere poteris. [ERROR: no link :] (!) Qui enim secum ipse discordat, quomodo cum aliis firmam concordiam tenebit? Tecum autem pacem habebis, cum repugnantem carnem spiritus imperio subdideris | et concupiscentię motum compuleris obedire rationi. Quod cum feceris, tunc demum | et intra te animi tranquillitate perfrueris | et exterius nemo tibi erit molestus, quia tu nemini eris iratus ad lędendum aut mali aliquid optandum. Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.