Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

munimenta sunt, ad quę confugientes | carnis demonum-que impugnationes minus timemus, orationis armis accincti et cęlestis contemplationis fide protecti. Sequitur: Et peregre profectus est. non discedendo sed permittendo, ut in utranque partem libera sit operandi facultas. Misit deinde seruos ad fructus uineę colligendos; misit enim prophetas, qui mandatorum Dei obedientiam exigerent. sed agricolę id est, Iudei proterui | et nullius bonę discipline patientes, nec Dei sui nunciis pepercerunt, alium afficiendo uerberibus ut Micheam, alium uulnerando ac perimendo ut Esaiam , Hieremiam, Zachariam et alios non paucos prophetas, neminem prorsus uitiorum suorum reprehensorem ęquo animo tolerantes. Post prophetas misit filium suum charissimum et unigenitum dicens: Reuerebuntur Filium meum. non quia ignoraret quid facturi essent, sed innuens quid facere deberent. At illi: Hic est hęres, inquiunt | venite occidamus eum. occiderunt et ejecerunt extra uineam id est extra Hierusalem. extra ciuitatem enim crucifixerunt Dominum Iesum. uel extra uineam, extra Iudeorum ecclesiam. ut ab ipsis eiectus exciperetur colendus a nobis. Sequitur enim: Quid ergo faciet dominus uineę? malos male perdet, et uineam locabit aliis. hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis | ueteribus noua copulans Christus lapis angularis, illa implens et ista incohans . Veruntamen quantum intersit inter Ecclesiam et synagogam, ipsa nominum

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.