Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

argue eum, ne habeas super illo peccatum. Hi uero contra uetita ire audent, mentiendo, decipiendo, calumniando, opprimendo, odiendo | et odium sub pacis nomine tegendo ac dissimulando | uestem-que malignę duplicitatis induendo. cum Lex et hoc prohibeat dicens: Veste quę ex duobus texta est non indueris. Quanto autem magis Deo inobedientes fuisse conuincentur, tanto acerbiora inferni supplicia subire cogentur. hi sunt enim quibus Propheta in psalmo per Spiritum Sanctum stimulatus imprecatur dicens: [ERROR: no link :] ps. XI Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. et iterum in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 27 Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum | et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. et paulo post infert: Destrues illos, et non ędificabis eos. Quod si destruendi et non ędificandi sunt, quis illis spei locus erit relictus | tormenta illa quę in inferno sunt euadendi? Sed fortasse cum processerint doli, cum malum quod cogitauerant peregerint, se quieturos confidunt? Audiant ergo Apostolum dicentem: [ERROR: no link :] Ad Thesal. I. V Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus | sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Quod si cuiquam consummato scelere lętari contigerit, momentanea profecto ac breuissima est cuiusque flagitii delectatio | sed nisi poenitudo intercesserit, dolor subsequetur perennis | et nullo prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere. ut pacem synceram

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.