Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem recte incedere conspicies, eorum consyderatio magis et ad amplectendam accendet uirtutem. Futurorum uero memoria et terrebit te minis mortis ęternę ne pecces, et hortabitur uitę perennis pollicitationibus, ut in bonis actibus perseueres, nullo labore defatigatus, nullo impeditus pręsentium incommodorum periculo | omnia dura atque aspera uincens animi promptitudine, dum ad summum bonorum peruenire contendis. Et hoc quidem erit | non modo prudenter uiuere, uerum etiam iuste atque constanter. Quoniam iustitię partes sunt | inhonesta respuere, recta diligere, de omnibus diiudicare, unicuique rei congrua distribuere. Constantię autem ab officio non discedere, nec aduersis deiici | nec prosperis efferri, in omni rerum euentu ęquabilem se pręstare, pro religionis assertione impiorum potentiam nihil uereri | et a uita prius quam a fide recedere. In omni autem colenda conseruanda-que uirtute | non philosophorum opinionibus niti debes, sed sanctarum autoritati inhęrere Scripturarum. Qua confirmatus intelliges contra Stoicorum sententiam | posse alium alia uirtute magis excellere | neque necesse esse, ut qui unam habuerit | eum habere omnes. [ERROR: no link :] Abel. Enoch. Noe. Abraham. / Isaac. Iacob. Ioseph. Moyse. Iosue. Iob. Dauid. Salomon. prophetę. In Abel ante omnia quę in illo erant, laudatur simplicitas, in Enoch munditia, in Noe longanimitas, in Abraham

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.