Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

merito uitam consequamur ęternam. In ecclesia Deo preces offerimus | dicente Domino: [ERROR: no link :] Io. 10 Domus mea domus orationis est. [ERROR: no link :] Luc. 10 In ecclesia per baptismum renouamur | et encęnia facimus, [ERROR: no link :] Io. 16 dum nouum hominem induimur, qui secundum Christum natus est. In ecclesia peccatorum nobis vincula relaxantur. Hęc est enim stabulum illud, in quod homo a latronibus in uia uulneratus | curandus infertur. In ecclesia laborantium | in cęlo requies est. quibus dicitur: Vos autem contristabimini, sed tristitia uestra vertetur in gaudium. Ecclesia est ergo mulier parturiens, quę (ut in Euangelio scriptum est) tristitiam habet, quia uenit hora eius. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pręssurę propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Tristitia quidem afficitur, dum persecutiones tolerat | siue corporis | siue animi. Sed cum ab imis ad superna se transfert, tanto perfunditur gaudio, ut pręcedentis angustię prorsus obliuiscatur. Quia natus est homo in mundum. hoc est, quia filii Ecclesię iam immortalitatis natiuitate lętantur, translati de mundo isto corruptibili ad mundum incorruptionis | et de terreno habitaculo ad cęleste regnum. Cuius immensam et ineffabilem gloriam nunc in Ecclesia laboribus occupata constituti cogitatione comminiscimur, dum solemnia sacra celebramus, [ERROR: no link :] Luc. 10 Mariam imitando, quę sedens ad pedes Domini sermonum eius dulcedine pascebatur, ut cum ipsa postea dicere possimus Vidi Dominum et hęc dixit mihi.

In eos qui in ecclesia nequiter se habent. Caput VII

Cęterum meminisse debemus | illis in ecclesia non esse locum, qui terrenis intenti negociis | corpus non

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.