Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

De fructibus bonitatis. Caput XII

Primum quidem iustorum preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. [ERROR: no link :] Gen. 18 Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. [ERROR: no link :] Gen. 19 Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et Sodoma Gomorra-que igne de cęlo pluente delentur. Segoro oppidulo, quod ille ingressus est ut ibi se cum suis saluaret, pepercit Deus. in hoc quoque ostendens, quanti sit apud se uel unius iusti meritum atque gratia. Quę res etiam in Noe cum uxore et liberis nuribus-que seruato clare apparuit. Iusti quippe in arca saluati sunt, iniusti omnes diluuio perierunt. [ERROR: no link :] Gen. 20 Pręter hęc Abrahamo orante steriles foeminę pepererunt. [ERROR: no link :] Exo. X. XVII Moyse orante plagę Aegypti cessabant, inimici uicti sunt, diuina in plebem ira placata est. Illo iubente orauit Aaron, et incendium quo populus inuoluebatur cessauit. [ERROR: no link :] Num. 14. XVI. XXI Eiusdem Moysi preces iis qui serpentum ictibus deperibant , remedio fuere. [ERROR: no link :] Reg. tertio XVII. Iac. V. Reg. tertio XVII. Reg. quinto II. Elia deprecante ne plueret, suspensus fuit cęli humor | per annos tres cum dimidio. Quo rursum ut plueret orante | cęlum dedit pluuiam et terra fructum. Idem in Sarepta uiduę pauperculę nihil habenti, farinę olei-que copiam non largitione sed oratione contulit |

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.