Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

omnis ędificatio constructa crescit in templum sanctum Dei. De quo sane templo psalmista ad Dominum ait: [ERROR: no link :] ps. CI Tu exurgens misereberis Syon, quia tempus miserendi eius, quia uenit tempus; quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius. Placent Dei famulis isti Ecclesię lapides, cum uitam ipsorum imitando ad eorum perfectionem nituntur peruenire. Iidem sicuti montes per uirtutum altitudinem nuncupantur, ita et flumina propter doctrinę inundationem copiam-que affluentem. Plenissime enim uiam ueritatis docent. quam uiam ipsi terendo Iudicis aduentum pręstolantur securi. unde dicitur: [ERROR: no link :] ps. 97 Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt in conspectu Domini, quoniam uenit iudicare terram. Neque enim de insensibilibus intelligi potest manuum plausus aut letitię exultatio. [ERROR: no link :] Io. 7 Qui autem Euangelio credit, ei promittitur, quod de uentre eius flumina fluent aquę uiuę. Et in diuersis diuersę effulgent uirtutes, ut decentius cultius-que Ecclesiam, Christi sponsam, exornent. cui quidem ipse Sponsus per Ezechielem: [ERROR: no link :] XVI Vestiui te inquit discoloribus. et de qua ad Sponsum psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. 44 Astitit regina a dextris tuis | in uestitu deaurato circumdata uarietate. [ERROR: no link :] Ad Cor. I XII Alii quippe datur sermo sapientię, alii sermo scientię, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum. hęc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis prout uult. Ex his autem efficitur corpus Christi. hic nempe manus, ille pes, alius oculus, alius aliud membrum, corpus uero unum. quibus dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Atque membra ista nota quidem Deo sunt, quia fortia et robusta, quia sapientia, quia plurimi ęstimanda. Ea ipsa cognoscere se dicit, quę sua notione digna sunt | quę-que in suo manent corpore, ea uero ignorare, quę extra Ecclesiam sunt | et per peccatum ab ipsa sese alienarunt. Hoc Amos propheta testatur cum ait: [ERROR: no link :] Amos III Audite uerbum quod locutus est Dominus super

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.