Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
-- -- decipere est conatus .
[ERROR: no link :] ad Tit. 3
Hic inquit accipiet benedictionem a Domino |
et misericordiam a Deo salutari suo.
Non enim ex operibus iustitię quę fecimus
nos (ait Apostolus) sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit.
Iustitia quidem idoneos reddit ad promerendam gratiam,
sed profecto nisi Christi Domini merita accessissent,
beatitudinis donum accipere |
nemo dignus esset.
Vnde et in psalmo est dictum:
[ERROR: no link :] ps. 36
Salus iustorum a Domino.
Nemo igitur suis meritis arroget,
quod diuinę est liberalitatis,
ne elatione amittat,
quod in humilitate sperauit.
Iustus quia in omnibus se submittit,
a Domino sublimatur,
iuxta illud Ecclesiastici:
[ERROR: no link :] Eccl. 20
Qui operatur iustitiam,
ipse exaltabitur.
Non solum autem se submittit qui iustus est,
sed etiam
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|