Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous page

Next page

-- --

Sodomitas et Gomorreos prius in nefandos egit concubitus, deinde igne et sulphure de cęlo pluente extinxit. gulę uitio id illis accidisse Dominus testatur in Ezechiele dicens: [ERROR: no link :] XXI Hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius et filiarum eius. Eodem sensu in Hieremia idem ait: [ERROR: no link :] V Saturaui eos et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Ex quo satis constat | de uentris ingluuie gigni libidinis intemperiem. Cum igitur tot mala ex incontinentia gulę deriuentur, multo tamen ęrumnosiora his deinde sequuntur. Quid enim miserius quam ęternę beatitudinis expertem fieri | et nunquam finiendis affligi suppliciis? [ERROR: no link :] Ad Cori. prima VI Ebriosi inquit Apostolus regnum Dei non possidebunt. et in Euangelio seruus contumax atque temulentus diuidi iubetur, hoc est a sanctis separari | et illic hypocritarum partem occupare, ubi est fletus | et ex dolore irrequietus dentium stridor. Qua in re quoniam tantum est periculi, ut amplius esse

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.