Marulić, Marko (1450-1524) [1517], Catulli carminis epitomae, versio electronica (), Verborum 1474, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epitome] [word count] [marulmarcatull].
-- 145 --
[ERROR: no link :]Catull. 37
[p.145] Minatur irrumationem adolescentibus quibusdam qui suam Lesbiam sollicitabant.
[ERROR: no link :]Catull. 38
Conqueritur quod Cornificius sodalis se ęgrotantem non uisitauerit.
[ERROR: no link :]Catull. 39
Hispani omnes, cum munditia maxime gaudeant, una in re spurcissimi existunt. Nam dentes quotidie, et interdum membra omnia, sibi lotio lauant. Auctores sunt Dyodorus, Strabo, et Apuleius. [1] Vnum ex iis Egnatium nomine carpit Catullus, qui semper ridebat, ut dentes pręsentibus ostenderet, quos sibi lotio candidos effecerat. Versus est senarius iambicus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], Catulli carminis epitomae, versio electronica (), Verborum 1474, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epitome] [word count] [marulmarcatull].
|