Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica (, Augsburg), 35 versus, verborum 5015, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfthurcgerm].
Previous page

Next page

-- --

peruenire potuissemus. Ne autem parum inter Ducces proeliatum esse videatur / saepius ad priuata arma concursum est: et / quod minus crederetur / rustici contra nobiles impetum fecerunt / [ERROR: no reftable :]Rusticorum furor contra nobiles. alios trucidantes / aliis patria ac bonis interdicentes. Quae res quum primo in Dalmatia [ERROR: no reftable :]Dalmatia. sub Venetorum dominio impune succaederet / in idem scelus traxit Istros / [ERROR: no reftable :]Istri Carnos [ERROR: no reftable :]Carni. Hungaros [ERROR: no reftable :]Hungari. quoque ne episcopis quidem parcentes. Solus autem Rex Hispaniae aduersus infideles prospere pugnando fidem Catholicam tutatus est: Poenos enim quos Saracenos appellant / diuturno bello contusos defatigatosque / atque a Betica / quam occupauerant expulsos [ERROR: no reftable :]Poeni ex Hispania pulsi. vsque in Aphricam caedendo ac vrbes eorum diripiendo persecutus est. Cuius refrigerato calore / seque ad italicos tumultus conuerso iterum Poeni collectis animis oras Siciliae / Sardiniae / Corsicae / atque Italiae vehementer infestant: [ERROR: no reftable :]Poeni denuo infestant. proximo quoque anno pene summum Pontificem feras venantem intercoepere. [ERROR: no reftable :]Summus pontifex a Poenis fere interceptus. Proinde si quando ab intestinis bellis respiratur, irruunt socordia, [ERROR: no reftable :]Corruptela Christianorum. ignauia, ac teterrimae voluptates explosis aut penitus obrutis virtutibus, tunc videbis regnare Lenones, Parasitos, Coraules, Tibicines, Cytharedos, Delatores, Detractores, ac id genus hominum pessima execrandaque vicia disseminantium: probitati raro locus patet. [ERROR: no reftable :]Probitas explosa. Quippe iam pridem eo scelerum deuentum est, adeo mores corrupti deprauatique sunt / vt neque laudanda facimus / neque laudari honestum putamus. Idque magis dolendum / quod virum honesti ac liberi animi, sicubi conspiciunt, non aliter ac albam cornicem impetunt, deplummant discerpunt: quicquid enim principes oderunt aut amant, id necesse est et aliorum opinionem sequi. Atque vtinam in his terminis isti morbi consedissent, Latius sane penetrantes in capita quasi contagione quadam irrepserunt. [ERROR: no reftable :]Vicia in capita irrepserunt. Itaque quum vulgo laboretur omni genere turpitudinis, foediora quidem vitia perniciosissimo exemplo sacerdotes [ERROR: no reftable :]Sacerdotes christi inuasere: qui? Nempe ii, quos Saluator suos Christos appellat, Qui dii gentium vocantur, [ERROR: no reftable :]Sacerdotes dii gentium.

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica (, Augsburg), 35 versus, verborum 5015, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfthurcgerm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.