Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Iesum autem in crucem agendum atque necandum omnes pariter succlamabant. Et quo manifestior eorum foret iniquitas, etiam mulier Christi iustitiam attestatur. Nihil tibi et iusto illi, inquit. Hoc est: Caue, ne condemnes iustum et insontem neci tradas. Ecce somniantem me nocturnę terrent imagines et ueluti pro illo stantes minaci uultu occurrunt. Hic obseruandum reor: Quare in eum, quem Iudei capitali persequuntur odio, gentilis foemina pietate mouetur? Fortasse non aliam ob rem, nisi quia Christum, quem Iudei repudiarunt, gentilitas susceptura erat. Iudei ergo continuis clamoribus instabant, ut Barraba dimisso Christus crucifigeretur. Aestuabat Pilatus, quid sibi agendum esset, incertus. Introiuit ergo (ut Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum? Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? [ERROR: no reftable :] Quęstio Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę sibi de regno affectato obiecta erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.* [ERROR: no reftable :]
Quęstio
Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te
sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non
est de hoc mundo; quia mundus iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile
est et perenne. Non habet successorem, a quo suscipi debeat, non oppugnatorem, a quo per uim
possideatur, non insidiatorem, a quo per * corr. ex hic
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.