Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Qui testis es innocentię, quare consentis liuentium furori? Cur eum, in quo non inuenis causam, sustines interfici?
Ego non inuenio — inquit — in eo causam. Responderunt ei Iudei: Nos legem
habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Quid agitis, immanes
belluę et omnis expertes rationis? Debet mori, qui mortuos ad uitam reuocat, qui cęcis uisum,
surdis auditum, mutis loquellam et quacunque affectis ęgritudine restituit sanitatem; qui
siccis pedibus super aquas ambulat; qui quinque panibus quinque milia hominum satiat; quem
natum angeli nunciant, pastores adorant, stella indicat, magi cum muneribus quęrunt* et in
puero Deum honorant. Debes tamen mori, Domine Iesu, non iniquorum odio, sed tua ipsius
uoluntate, ut tui corporis sacrificio nos Deo Patri reconcilies, ut tua morte credentibus
salutem tribuas, ut tuis denique fidelibus plus gratię conferas quam quod primorum parentum
culpa amissum fuerat. De terreno enim paradiso pulsos ad cęleste regnum reuocas. Volens
itaque, non inuitus hominem assumis, passionibus te offers, morti te subiicis. Nihil est tua
pietate maius, nihil tua charitate sublimius. Nos uero non ignari, quanta pro nostra salute
sustinueris, quam uicem reddere, quam referre gratiam possumus? Si cuncta, quę possidemus, in
pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam
impenderimus, non est tanti seruorum uita, quanti uita Domini. Mors tua nobis profuit ad
uitam. Mors autem nostra, si pro tui nominis gloria est suscepta, nihil tibi confert, qui
nullius rei indiges, sed nos tecum coniungit, dum pro inęstimabili** tuo beneficio, non
quantum debemus, sed quantum possumus, persoluere nitimur. At quoniam ne id quidem, quod
possumus, efficere satis curamus, quid aliud restat nisi fateri nos esse ingratos, et non
solum ingratos bonum pro bono non reddendo, sed etiam iniurios, tibi, a quo bona omnia
accepimus, peccando, te offendendo, tuis pręceptis ad nostram constitutis perennem
*corr. ex querunt
**corr. ex inestimabili
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.