Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 420 --

Iam primum Herodis persecutionem patitur. Cum enim ille a magis didicisset natum esse regem Israhel, dubitauit illo saluo se de regni solio deturbatum iri et cęde ipsum tollere decreuit. Angeli autem monitu Ioseph cum puero et Maria, matre eius, fugit in Aegyptum. In Aegyptum, idolis deditam, iam tum Dominus inferebatur colendus, Iudeam relinquens incredulam. Fugit ergo Saluator noster Herodem, ut se nobis exiberet in salutem, nos gentilitio errore liberaret et in uiam ueritatis dirigeret, nos diabolo erriperet et Deo coniungeret ac de terrenis efficeret cęlestes*corr. ex celestes, de mortalibus immortales.

Transeamus de pueritia ad iuuentam. Iam trigenarius Dominus noster post baptismi consecrationem ieiunio corpus affligere uoluit, ut nos spiritali bono uacuos gratia suę diuinitatis repleret. Tentari a diabolo se permisit, ut eum, qui primos parentes nostros uicerat, ipse pro nobis superaret, ipse nos, quemadmodum contra diaboli tentamenta stare debeamus, instrueret. Arma nobis dedit, ut pugnemus — baptismum, ut uincamus — fidem, ut uincendo perseueremus — cibi potusque abstinentiam.

Nec miretur sanctus, si Sathanę sentit insidias. Sanctus sanctorum erat, qui ab eo tentatus est. Vt autem uincas, omnem uincendi spem in illo colloca, qui solus inuincibilis est et sine quo uincere potest nemo. Sine me — inquit — nihil potestis facere.

Sed iam, quid aduersus eum ipsi Iudei, inuidię ueneno imbuti, dixerint siue fecerint, uideamus. Et cum omnia pro nostra salute passus sit, credamus nihil esse tam durum, tam asperum, quod pro nomine eius perferre non debeamus.

In Ioannis Euangelio legimus: Persequebantur Iudei Iesum, quia sanabat in sabbato et quia patrem suum dicebat Deum, ęqualem se faciens Deo. Cum morbos pelleret, cum demoniis imperaret et multa mira faceret, negare manifesta non poterant; hanc ipsam arguendi ansam quęsierunt,**corr. ex quesierunt ut sabbati transgressorem esse dicerent.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.