Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 481 --

Quia si in uiridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet? Nolite flere super me — inquit — filię Hierusalem: animę fideles, animę pacis. Hierusalem enim pacis uisio interpretatur. Nolite flere super me, cuius mors uestra est salus, cuius mors mortis repellet autorem, ut, qui hactenus dominatus est, mortuos ab inferis dimittere, uiuos ab erroribus soluere mox cogatur. Si ergo supplicium meum tanto uobis erit emolumento, nolite flere, sed gaudete potius. Et cladem illam flete, quę propter multorum impietatem urbi huic est uentura. Venient enim Romani (ut alibi dixit) et circumdabunt eam uallo. Tanta autem tunc fiet afflictio, ut matres uellent non habere filios, quos lugeant, nec sensum, quo tam tristia percipiant, nec uitam, qua duriora morte pati cogantur. Foris uastabit gladius, intus fames consumet, urbs ipsa templumque euertetur. Post hęc captiuitas, seruitus, in diuersa dispersio simul sequentur. Quę tamen non credentibus, sed incredulis male cessura sunt. Quia tot mala perpessi, dum mollescere ad poenitentiam nolunt, in ęternum corruent interitum. Vobis autem, qui in me — inquit — creditis, mala in hac uita pati expedit, ut per eorum patientiam puriores hinc exeatis. Si enim Christum, qui uiride lignum est, nullam in se habens malicię ariditatem, oportuit pati et sic intrare in gloriam suam, quanto magis uos, qui non sine peccato, id est, qui lignum aridum, igni obnoxium estis, pati conuenit, ut in tristibus probati gaudio perfrui mereamini sempiterno. Nihil quippe aliud sunt seculi huius calamitates nisi ignis ille, qui iisdem flammis et aurum purificat et paleas comburit. Arsit in inferno diues, qui in deliciis uixerat. Lazarus uero mendicus, qui famis uulnerumque malo torquebatur, in sinu Abrahę fuit receptus. Nihil illi luxuriosior uita profuit, nihil huic miserrima nocuit. Breue est, quicquid patimur, ęternum, quo consolabimur, si boni erimus. Et quoniam per labores peruenitur ad quietem, longe pręstabilius est aduersitatibus nunc excuti quam uoluptatibus deliniri.

Non est discipulus super magistrum. Si ergo in uiridi ligno hoc faciunt, necesse est, ut etiam in arido faciant. Si me persecuti sunt, et uos persequentur. Denique idem ipse

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.