Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 484 -- c arnisque tentamenta pugnent et pugnando uincant, si beatitudinis ęternę corona
donari cupiunt.
Dum illi uestimenta sortiuntur, interim Saluator, quoniam et inimicos, ut diligamus,
iusserat, pendens in cruce (ut Lucas tradit) pro suis crucifixoribus deprecatus est Patrem:
Pater, dimitte illis — inquit — non enim sciunt, quid faciunt.
Poterat quidem et ipse illis dimittere, sicut dimisit mulieri peccatrici, sed docere uoluit
pro persequentibus debere nos orare et illis, qui nos odio habent, bene optare nec malum pro
malo, sed, quod bonum est, reddere. Quod autem ait: Non enim sciunt, quid
faciunt, ostendit dignum esse uenia ignorantię peccatum. Esse quippe et ignorantię
peccatum Leuiticus probat, ubi uitulum offerre iubetur, qui ignoranter peccauerit. Sed qui
sciens peccat, eum minus esse excusabilem nemo negat acriorique poenitentię dolore indigere,
ut Deo reconcilietur, quem offendit. Iesum autem in cruce confixum ac dure distensum
miserabiliterque dilaceratum prętereuntes deridebant et cauillabantur, concutientes capita sua
et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas, salua teipsum;
si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis
et senioribus dicebant: Alios saluos fecit; seipsum non potest saluum facere. Si rex Israhel
est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo: Liberet nunc eum, si uult
(eum).* Dixit enim: Quia Filius Dei sum. Idipsum (ut Mattheus** et Marcus aiunt)
improperabant ei latrones. Parum erat eum per tormenta interimere; linguę quoque
petulantis uenena uulnerato infundunt. Mouent capita, clamant, exprobrant, signis exterius
ostendunt, quantis interius furiis agitentur. Vah, qui destruis templum Dei,
dicunt, cum ipsi, quantum in eis erat, destruerent illud in cruce. Et quod illi destruxerant
occidendo, ipse reparauit die tertio mirabiliter resurgendo. Si Filius Dei es, salua te,
descende de cruce. O stulti et tardi corde ad credendum! Si Scripturas, quę datę sunt
uobis, *add.
**corr. ex Matheus
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|