Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 487 --

Da nunc, ut cum moriente moriar. Da, ut te de terra decedentem sequar, quem secuta sum in terra manentem. Dimisisti mihi omnia peccata mea. Optimam partem, quę non auferetur, me elegisse dixisti. Tu illa optima pars es, te super omnia elegi, te solum contemptis omnibus colui. Cur te mihi auferri pateris? Cur a me seiungi sustines? A tuis sanctissimis pedibus nesciebam recedere, dum loquebare. Tuis saltem suauissimis sermonibus consolare miseram. Ecce nunc a tua cruce diuelli nescio, in illa te pendentem aspiciens, in illa tecum mori cupiens.

Post hęc, ut reor, ad Iudeos conuersa uociferabatur* dicens: O uos, qui crucifixistis Dominum meum, quare mihi parcitis, ancillę eius? Illum damnastis innocentem, quare me uiuere sinitis peccatricem? Vt morte saltem dolorem meum finiam et amorem meum Iesum in tormentis morientem ultra non uideam. Heu, heu me miseram et infelicem, quod Domino meo moriente uiua relinquor, quod ipso destituor, in quo uno totum cor meum, totam spem meam fixeram et collocaram. Cum ergo omni uitę iocunditate, omni solatio, omni denique interioris gaudii bono priuata sim, cur uitę quoque huius usu non priuor? Violentas manus uestras in me quoque iniicite, o Iudei, et uel raptam protinus hic ante crucem interimite uel in ima crucis parte clauis configite, ut sub pedibus Domini mei cum ipso simul moriar et, cuius sani conspectu carere non poteram, eius morientis etiam uulnerum atque necis consors efficiar; simulque ad illas plantas expirem, quas quondam** lachrymis laui, capillis tersi, unguento perunxi, osculis oppleui, quarum me suauitas recreabat, bonitas consolabatur, sanctitas exhilarabat. Cupio sub illis animam hanc efflare, ut Magistri*** et Domini mei, cuius uitę socia fueram, e uita recedentis comes fiam. His puto aliisque huiusmodi querimoniis Magdalenam fuisse usam. Neque enim non uehementissime et flere et lamentari in eius morte potuit, quem ardentissime amabat.

*corr. ex uociferebatur **corr. ex quandam ***corr. ex Magister

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.