Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 494 --

plenam aceto, hysopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Nimiis igitur angoribus agitatus Dominus coepit sitire. Sitio, inquit. Hinc illi, qui nulla prorsus mouebantur miseratione, obtulerunt ori eius spongiam arundini superpositam, aceto plenam. Scilicet parum fuerat ad crucem eunti ac sitienti uinum fele et myrrha mixtum porrexisse, nisi nunc iterum acetum propinarent in cruce morienti. O flagitium ingens, o impietas omnes uincens impietates. Os illud fele et aceto potatur, a quo omni melle dulcior fluebat oratio, omni auro preciosior, omni chrystallo purior, omni medicinę genere potentior atque salubrior. Fele et aceto potatur Doctor ueritatis, Institutor uitę, salutis ęternę Largitor. Veruntamen non humana potestas, non uis hominum ad hęc subeunda illum cogit, sed immensus erga homines amor incredibilisque miseratio, ne perdat, quos condidit, ne diabolo subiectos relinquat, quos ad Dei similitudinem creauit. Pro peccatis nostris igitur sua passione uoluit facere satis ac per immolationem proprii corporis Deo Patri nos reconciliare. Et, si pro nobis ad tantam humilitatem se deiecit ipse Dominus noster, quanta est nostra, qui serui sumus, ingratitudo fastu aliquo elationeque mentis illum offendere?

Gustata autem felis amaritudine acceptoque aceti poculo: Consummatum est, inquit. Hoc est, consummata et finita sunt, quę in prophetis et in psalmis et in omnibus Legis cerimoniis de me fuerant significata. Consummata est diaboli potestas, et qui per lignum uicerat arboris uetitę, per lignum uictus est crucis gratuitę. Consummata est pręuaricatio et finem accepit peccatum. Deleta est iniquitas terrę preciosissimo Christi sanguine. Qui captiui tenebamur, redempti sumus. Qui serui eramus diaboli, facti sumus per Christum filii Dei. Quid hoc beneficio maius? Quid ista charitate ardentius? Mortem sponte subiit Dominus, ut seruis uitam daret, non hanc momentaneam et caducam, sed illam stabilem et ęternam. Quid dico: mortem subiit, cum etiam ante mortem nullus corporis eius sensus a poena fuerit alienus? Visus offendebatur actis gestibusque impiis Iudeorum, conuitiis auditus, odoratus loci, in quo

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.