Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
communis. Homo ergo et Deus fuit propter Verbi cum assumpta
humanitate unionem. Homo autem perfectus fuit et ante mortem quidem, sed passibilis atque
mortalis, et post resurrectionem, sed neque iniurię obnoxius neque morti. Si tales effici
Porro mortem Christi continuo secuta sunt miracula. Et ecce — inquit — uelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrę scissę sunt. Et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Congruum sane fuit, ut omnia commouerentur elementa in morte sui autoris et, quomodo poterant, tunc se tristari ostenderent. Velum templi scinditur, terra tremit*, petrę dissiliunt, monumenta aperiuntur, mortui resurgunt. Et cuncta alia diuinitatem eius, qui in cruce mortuus pendebat, testantur. Talia quęque** cernens centurio et qui cum illo aderant, conuertuntur. Sic enim in Mattheo
legimus: Centurio, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, uiso terrę*** motu et his,
quę fiebant, timuerunt ualde dicentes: Vere Filius Dei erat iste. Marcus centurionem
ex eo magis commotum asserit, quod Iesus in cruce clamans expirasset. Centurio ergo gentilis
atque adhuc extra Ecclesiam positus Christum Dei Filium confitetur, et nonnulli ex Christianis
*corr. ex tremuit
**corr. ex quoque
***corr. ex terre
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.