Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 500 -- fele acetoque potauimus, lancea confodimus, nos te tam crudeli tamque
ignominiosa morte consumpsimus. Nisi enim parentes nostri deliquissent, tu talia passus non
fuisses. Gratias quidem agimus tibi, quod talia perferendo paradisum tot seculis clausum
primus nobis aperuisti. Sed tamen dolemus, clementissime Domine, quod tibi tantę acerbitatis
tantique cruciatus causa fuerimus quodque post acceptum etiam beneficium tibi peccare non
cessamus. At tu, fragilitatis nostrę memor, ignosce confitentibus, imbecilles adiuua, dimitte,
quod peccauimus, et da gratiam, ne peccemus, sed illa constanter assidueque agamus, quę tuę
placita sunt maiestati, ut, qui passionum tuarum, quas pro nobis ultro subire uoluisti,
memoriam facimus, tuę quoque resurrectionis gloriam consequamur.
Post centurionis confessionem subdit Euangelista Mattheus: Erant autem ibi mulieres
multę a longe*corr. ex longę, quę secutę erant Iesum a Galilea,
ministrantes ei. Inter quas erat Maria Magdalene**corr. ex
Magdalenę et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum
Zebedei. De his supra fecimus mentionem iuxta Ioannis Euangelium, qui illas una cum
Maria, matre Domini, iuxta crucem stetisse dixit. Quomodo [ERROR: no reftable :]
Quęstio
ergo Mattheus ait, quod erant ibi non iuxta, sed a longe? Vel quia prius iuxta
constiterant, deinde, cum eum iam expirasse uidissent, paulo longius sese submouere; uel quia
eodem loci et longe erant et prope: longe respectu militum, qui circa crucem stabant, prope
respectu crucis non multo interuallo ab eis distantis. Consyderandum tamen, quanto erga Iesum
amore istę mulieres flagrabant. Sequebantur eum, ut docentem audirent, ministrabant ei, hoc
est, ad uictum necessaria suppeditabant, ad supplicium euntem comitatę sunt et, cum discipuli
metu perculsi diffugissent, ipsę non recessere. Vis tu harum sanctitatem imitari mulierum?
Humilis humilem Iesum sequere, pręceptis eius parere stude, pauperum inopię tua ope succurre
et, sicut hę, quem flebant
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|